Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

10A Wien, 357, IX─Xe s., Sud de l'Allemagne; passionnaire ─ f. 172─175v
Incip(it) pas(sio) beati Mauricii cum sociis suis sex milia sexcentorum lxvi decimo Kl. Oct.

(1) Passionem sanctorum martyrum, qui hunc locum glorioso sanguine inlustrant, pro honore gestorum stilo explicamus, ea utique fide, qua ad nos martyrii eorum ordo pervenit. Nam per succedentium relationem rei gestę memoriam nondum intercepit oblivio. Si ergo pro martyribus singulis loca singula, quae eos possident, vel singule urbes insignes habentur, nec immerito, quia pro deo summo praetiosas sancti animas refundunt, quanta excolendus est reverentia sacer ille [Acaunensium] locus, in quo tot pro Christo martyrum milia ferro caesa referuntur! Nunc iam ipsam beatissime passionis eorum causam loquamur,

(2) et quanti sub Maximiano, qui Romane rei publicę cum Diocletiano collega imperium tenuit, per diversas fere provincias laniati aut interfecti martyriumque perpessi fuerint populi referam. Idem namque Maximianus, sicut avaritia libidine crudelitate ceterisque vitiis obsessus furebat, ita etiam exegregandis gentilium ritibus deditus et erga deum caeli profanus, impietatem suam ad extinguendum Christianitatis nomen armaverat. Si quos tunc dei veri cultum profiteri audiebat, sparsis usquequaque militum turmis vel ad supplicia vel ad necem rapiebantur, et velud bachatione barbaris [gentilibus] data prorsus in religionem arma commoverat.

(3) Erat eodem tempore in exercitu legio militum, qui Thebei appellabantur. Legio autem vocabatur, quae tunc sex milia ac sexcentos lxvi viros in armis habebat. Hi in auxilium Maximiano ab orientis partibus accersiti venerant, viri in rebus bellicis strenui et virtute nobiles, sed fide nobiliores. Erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione certabant. Evangelici praecepti etiam sub armis non inmemores reddebant quae dei erant deo, et quae Cesaris Caesari restituebant.

(4) Itaque cum et hi sicut ceteri milites ad dilaniandam Christianorum multitudinem destinarentur, soli crudelitatis ministerium detrectare ausi sunt, atque huiusmodi praeceptis se obtemperaturos negant. Maximianus non longe aberat; nam se circa Octodori itinere fessus tenebat. Ubi cum ei per nuntium delatum esset et legionem hanc adversus mandata regia rebellem in his angustiis substitisse, in furorem instinctus indignationis exarsit.

(5) Sed prius mihi quam reliqua commemorem, situs loci istius relatione inserendus videtur. Locus hic sexaginta fere milibus a Genuensi urbe abest, quattuordecim vero milibus [distat] a capite Lemannici lacus, quem influit Rhodanus. Locus hic iam inter Alpina iuga in valle situs est, at quem pergentibus difficilem transitum asperum atque artum iter pandit. Infestus namque Rodanus saxosi montis radicibus vix pervium viantibus iter agere relinquit. Et victis transmissisquae angustiarum faucibus subito [nec] exiguus inter montium rupes campus aperitur. In hoc legio sancta consederat.

(6) Igitur, sicut supra diximus, cognito Maximianus Thebeorum responso precipiti ira fervidus ob neglecta imperia decimum quemque ex eadem legione gladio feriri iubet, quo facilius ceteri rebus certis territi metu cederent; redintegratisque mandatis edicit ut reliqui im persecutionem Christianorum cogantur. Ubi vero ad Thebeos denuntiatio iterata pervenit cognitumque ab eis est iniungi sibi rursus exsecutiones profanas, vociferatio passim ac tumultus in castris exoritur affirmantium numquam se ulli in haec tam sacrilega ministeria cessuros, idolorum [se] profana semper detestatos, [Christianis se imbutos] sacrae et divinae religionis cultibus adherentes institutos [unum se] aeternitatis deum colere, extrema experiri satius esse quam adversum Christianam fidem venire.

(7) His deinde conpertis Maximianus omni belua crudelior rursus ad ingenii [sui] saevitiam redit atque imperat ut iterum decimus eorum [morti] detur; ceteri nihilhominus ad haec quae spreverant compellerentur. Quibus iussis denuo in castra perlatis segregatus est atque percussus [est], qui decimus sorte obvenerat; reliqua vero sae militum multitudo mutuo sermone instigabat, ut in tam pręclaro opere persisteret.

(8) m.pr.: Incitamentum tam maximum fidae in illo tempore paenes sanctum mauritium fuit, primicerium tunc, sicut tradit(ur) legionis eius, qui cum Exsuperio, ut exercitus appellant, campidoctore, et Candido senatore militum accedebat exortando singulos et monendo.

corr.m.s. et tert.: Incitamentum tamen maximum huius fidaei in illo tempore paenes sanctum Mauritium fuit primicaerium. Tunc, sicut traditu(a?)r, legionis unus [qui] cum Exsuperio, quem in exercitu appellant campiductorem et Candido senatore militum accedebat exortando singulos et monendo.

Fidelium commilitonum et iam martyrum exempla ingerens pro sacramento Christi, pro divinis legibus, si ita necessitas ferret, omnibus et moriendum suadebat, sequendosque ammonebat sotios illorum et contubernales suos, qui iam in caelo precesserant. Flagrabat enim (?) iam tunc in beatissimis viris martyrii gloriosus ardor.

(9) His itaque primoribus suis atque auctoribus animati Maximiano adhuc in insania aestuanti mandata mittunt sicut pia ita et fortia, que feruntur fuisse in hoc modo: "Milites sumus, imperator, tui, sed tamen servi, quod liberi confitemur, dei. Tibi militiam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accipimus, ab illo [vitae] exordium sumpsimus. Sequi imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut auctorem negemus [deum utique auctorem] nostrum dominum, auctorem velis nolis tuum. Si non in tam funesta[m] compellimur, ut deum offendamus, tibi, ut fecimus hactenus, adhuc parebimus; sin aliter, illi parebimus potius quam tibi. Offerimus nostras in quemlibet [h]ostem manus, quas sanguinem innocentium cruentare nefas ducimus. Dextere iste pugnare adversus impios atque inimicos sciunt, laniare pios et cives nesciunt. Meminimus nos pro civibus potius quam adversus cives arma sumpsisse. Pugnavimus semper pro iustitia, pro pietate, pro innocentium salute. Haec fuerunt hactenus nobis pretia periculorum. Pugnavimus pro fide, quam quo pacto conservamus tibi, si hanc deo nostro non exhibemus? Iuravimus primum in sacramenta divina, iuravimus deinde in sacramenta regia; nihil nobis de secundis credas necesse est, si priora perrumpimus. Christianos ad paenam per nos requiri iubes; iam tibi ex hoc per nos alii requirendi non sunt: habes hic nos confitentes deum patrem, auctorem omnium, et filium eius Jesum Christum [deum] credimus. Vidimus laborum [periculorumque] nostrorum sotios, sanguine aspersos, trucidare ferro, et tamen sanctissimorum commilitonum mortes et fratrum funera non flevimus, non doluimus, sed potius laudabimus et gaudio prosecuti sumus, quia digni habiti essent pati pro domino deo eorum. [Et] Nunc [non] nos vel haec ultimae vitae necessitas in rebellionem coegit, non nos adversum te, imperator, armavit ipsa saltem, quę fortissima est in periculis, desperatio. Tenemus ecce arma et non resistimus, quia mori quam occidere satis maluimus, et innocentes interire quam noxii vivere peroptamus. Si quid in nos ultra statueris, si quid adhuc iusseris, si quid admoveris, ignes, tormenta, ferrum subire parati sumus. Christianos nos fatemur, persequi Christianos non possumus."

(10) Cum haec talia Maximianus audisset obstinatosque in fide Christi cerneret animos virorum, desperans gloriosam eorum constantiam posse revocari, una sententia interfici omnes decrevit, et rem confici circumfusis militum agminibus iubet. Qui cum missi ad beatissimam legionem venissent, stringunt in sanctos impium ferrum, mori non recusantes vitae amore. Caedebantur itaque passim gladiis, non reclamantes saltem aut repugnantes, sed depositis armis cervices persecutoribus [praebentes et iugulum percussoribus] vel intectum corpus offerentes. Non vel ipsa suorum multitudine, non armorum motione elati sunt, ut ferro conarentur asserere iustitiae causam, sed haec solum reminiscentes se illum confiteri, qui nec reclamando ad hoccisionem ductus est et tamquam agnus non aperuit os suum, ipsi quoque tamquam grex dominicarum ovium laniari se tamquam ab irruentibus lupis passi sunt.

(11) Operta est terra hic procumbentibus in mortem corporibus piorum, fluxeruntque praetiosi sanguinis rivi. Que umquam rabies absque bello tantam humanorum corporum stragem dedit, que feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos iussit! Ne iusti punirentur multitudo non optinuit, cum inultum esse soleat quod multitudo delinquid. Hac igitur crudelitate inmanissimi tyrranni confectus est ille sanctorum populus, qui contempsit rem presentium ob spem futurorum. Sic ergo interfecta est illa plane angelica legio, quae ut credimus cum illis angelorum legionibus iam conlaudat semper in caelis dominum deum Sabaoht.

(12) Victor autem martyr nec legionis eiusdem fuit neque miles, sed inmeritę iam militiae veteranus. Hic cum iter agens subito incidisset in hos, qui passim aepulabantur leti martyrum spoliis, atque ab his ad convescendum invitatus prolatam ab exultantibus per ordinem causam cognovisset, detestatus est convivas detestatusque convivium refugiebat, [Requirentibusque ne et ipse forsitan Christianus esset] Christianumque se et semper futurum esse respondit ac statim ab irruentibus interfectus est ceterisque martyribus in hoc loco sicut morte ita etiam honore coniunctus est.

(13) Haec nobis tantum de numero isto martyrum comperta sunt nomina, id est beatissimorum Mauricii, Exsuperii, Candidi atque Victoris; cetera vero nobis quidem incognita, sed in libro vitae scripta sunt.

(14) Ex [hac] eadem legione fuisse dicuntur etiam illi martyres Ursus et Victor, quos Salodoro passos fama confirmat. Salodorum vero castrum est super Aram fluvium neque longe a Reno positum.

(15) Opere pretium est etiam illud indicare, qui deinde Maximianum trucem tyrrannum exitus consecutus est. Cum dispositis insidiis genero suo Constantino tunc regnum tenente mortem moliretur, deprehenso dolo illius apud Massiliam captus nec multo post strangulatus teterrimoque hoc supplitio affectus impiam vitam digna morte finivit.

(16) Ad vero beatissimorum [Acaunensium] martyrum corpora post multos passionis annos sancto Theodoro huius loci episcopo revelata traduntur. In quorum honore cum extrueretur basilica, quae vastę tunc adiuncta rupi uno tantum latere adclinis iacebat, sed nunc iubente preclaro meritis Ambrosio, huius loci abbate, denuo aedificata biclinis esse dinoscitur.

(20) Neque enim hoc omittendum est, (sic m.pr.; m.s.corr. in neque hoc pratermittendum est); quomodo per longum temporis tractum beati Innocentii martyris membra Rodanus revelavit. Iugi enim diluvio vicinum in se cespitem vergens religiosa quadam soli pernicie ad sepulturam martyris famulatrix unda pervenit. Prolatas namque reliquias leniter lambens non ideo a sinu terrae protulit, ut in gurgitis sui procella dimergeret, sed ut ob gloriosam devotionem intra ambitum basilice ceteris martyribus sepultura(m?) preciperet sociari. Cuius translationem a sanctae recordationis Domitiano Genuensi et Grato Augustane urbis vel Protasio, tunc temporis huius loci episcopo, celebratam recolentes cotidiana devotione cum ymnis et laudibus frequentamus.

(17) Quid miraculi tunc apparuerit, nequaquam tacendum putavi: Accidit ut inter reliquos artifices, qui invitati convenisse ad hoc opus videbantur, quidam adesset faber, quem adhuc gentilem esse constaret. Hic cum dominico die, quo ceteri ad expectandam diei huius festa abscesserant, in fabrica solus substitisset, in illo secreto se subito clara luce manifestantibus se sanctis hic idem faber rapitur atque ad penam vel ad supplicia distenditur, et visibiliter turbam martyrum cernens, verberatus etiam increpatur, quod vel die dominico ecclesie solus deesset, vel quod illud fabricae opus sanctum suscipere gentilis auderet. Quod ideo misericorditer a sanctis factum constistit, ut faber ille consternatus et territus salutare sibi nomen inponi poposceret; statimque Christianus effectus est.

(18) Neque illud in sanctorum miraculis praetermittam, quod perinde clarum atque omnibus notum est: Materfamilias Quinti, egregii atque honorati viri, cum ita paralisi fuisset obstricta, ut ei etiam pedum usus negaretur, a viro suo ut illuc per multum itineris spatium defferetur poposcit. Quo cum pervenisset, sanctorum martyrum basilicę famulantium manibus inlata pedibus propriis ad diversorium rediit ac sanitati de praemortuis restituta membris [nunc] miraculum suum [ipsa] circumtulit.

(19) Haec duo tantum mira passioni [sanctorum] inserenda credidi. Ceterum satis multa sunt, que vel in prevaricatione demonum vel in restauratione claudorum aut sanitate febrium ceterisque infirmitatibus cotidie hic per servos suos virtus domini operatur, quae multa narranda sunt, si per singula scribantur. Sed tamen fidelium cordibus absque lectione cognita esse (m.pr.:) noscuntur, quae quanta et quia miracula sunt hic per sanctos suos ad honorem et gloriam nominis sui dominus operare non desinit. Pro eo idipsum die noctuque psalmorum hymni decantatio hic fieri non desistit, quae iubente sancto et praeclaro Christi martyre beato Sigismundo rege est institutum hoc usque hodie deo protegente est conservatum. Propterea hic laudibus dei servi canentibus ore persolvunt, cui est honor et gloria, imperium et potestas per omnia saecula saeculorum. Amen. Explicit passio sancti Mauritii, incipit passio sancti Calisti Pape Rome men. Oct. die XIIII.

Lectio correcta m.s: noscuntur, [quae quanta et] quia vero miracula hic per sanctos suos ad honorem et gloriam nominis sui dominus operari non desinit. Pro eo [idipsum] die noctuque psalmorum hymnorumque decantatio hic fieri non desistit, [quae] iubente sancto et praeclaro Christi martyre beato Sigismundo rege [est institutum]. Hoc usque hodie est conservatum prestante domino nostro Iesu Christo, cui ...