Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

9E Martyrologium des Ado: X Kl.Oct. (nach der Edition Dubois/Renaud 1984)
In Gallis, civitate Seduno, loco Agauno, natale sanctorum martyrum Thebaeorum, Mauritii, Exsuperii, Candidi, Victoris, Innocentii, Vitalis cum sociis suis, qui sub Maximiano passi pro Christo, gloriosissime coronati sunt. Ut igitur beatissime passionis eorum causa breviter loquamur

(2), sub Maximiano, qui Romanae Reipublicae cum Diocletiano collega imperium tenuit, per diversas fere provincias laniati sunt atque interfecti martyrum populi. Idem namque Maximianus[, sicut avaritia libidine crudelitate ceterisque vitiis obsessus furebat, ita etiam exsecrandis gentilium ritibus deditus et] erga Dominum caeli profanus, impietatem suam ad extinguendum Christianitatis nomen armaverat. Si qui tunc veri Dei cultum profiteri audebant, sparsis usquequaque militum turbis vel ad supplicia vel ad necem rapiebantur, [ac velut vagatione barbaris gentilibus data prorsus in religionem arma commoverat.]

(3) Erat eodem tempore in exercitu legio militum, qui Thebaei appellabantur. Legio autem vocabatur, quae tunc sex millia ac sexcentos viros in armis habebat. Hi in auxilium Maximiano ab Orientalibus partibus accersiti venerant, viri in rebus bellicis strenui, virtute nobiles, sed fide nobiliores. Erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione certabant.

(4) Itaque cum [et] hi sicut et caeteri milites ad dilaniandam Christianorum multitudinem destinarentur, soli crudelitatis ministerium detrectare ausi sunt, atque huiusmodi praeceptis se obtemperaturos negant. Maximianus non longe aberat, nam se circa Octodorum itinere fessus tenebat. [Ubi cum ei per nuntios delatum esset legionem hanc adversus mandata regia rebellem in Acaunensibus angustiis substitisse, in furorem instinctu indignationis exarsit.]

[(5) fehlt]

(6) Igitur [sicut supra diximus,] cognito [Maximianus] Thebaeorum responso praecipiti ira fervidus ob neglecta imperia decimum quemque ex eadem legione gladio feriri iubet, quo facilius caeteri rebus certis territi metu cederent; redintegratis mandatis edicit ut reliqui in persecutionem Christianorum cogantur. Ubi vero ad Thebaeos denuntiatio iterata pervenit cognitumque ab eis est iniungi sibi rursus executiones profanas, vociferatio passim ac tumultus in castris exoritur affirmantium numquam se ulli in haec tam sacrilega ministeria cessuros [, idolorum se profana semper detestatos, Christianis se imbutos sacris et divinae religionis cultu institutos, unum se aeternitatis deum colere, extrema experiri satius esse quam adversum Christianam fidem venire.]

(7) His deinde compertis Maximianus omni bellua cruentior rursus ad ingenii [sui] saevitiam redit atque imperat ut iterum decimus eorum neci detur; caeteri nichilominus ad haec quae spernerent compellerentur. Quibus iussis denuo in castra perlatis segregatus est atque percussus qui decimus sorte obvenerat; reliqua vero se militum multitudo mutuo sermone instigabat, ut in tam praeclaro ordine persisteret.

(8) Incitamentum tamen maximum fidei [in illo tempore] penes sanctum Mauritium fuit primicerium [tunc, sicut traditur,] legionis eius, qui cum Exsuperio, ut in exercitu appellant, campiductore et Candido senatore militum accedebat exhortando singulos et monendo fidelium commilitonum etiam martyrum exempla ingerens. [pro sacramento Christi, pro divinis legibus, si ita necessitas ferret, omnibus et moriendum suadebat, sequendosque admonebat socios illos et contubernales suos, qui iam in caelum praecesserant. Flagrabat enim iam tunc in beatissimis viris martyrii gloriosus ardor.]

(9) His itaque primoribus suis atque auctoribus animati beatissimi viri Maximiano adhuc insania aestuanti mandata mittunt sicut pia ita et fortia[, quae feruntur fuisse in hunc modum]: "Milites inquiunt, sumus, imperator, tui, sed tamen servi, quod libere confitemur, Dei. Tibi militiam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accipimus, ab illo vitae exordium sumpsimus. Sequi imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut auctorem negemus Deum, utique auctorem nostrum Dominum ac auctorem, velis nolis, tuum. Si non ad tam funesta compellimur, ut hunc offendamus, tibi, ut fecimus hactenus, adhuc parebimus; sin aliter, ipsi parebimus potius quam tibi. Offerimus nostras in quemlibet hostem manus, quas sanguine innocentium cruentare nefas ducimus. Dexterae istae pugnare adversus impios et inimicos sciunt, laniare pios et cives nesciunt. Meminimus nos pro civibus potius quam adversus cives arma sumpsisse. Pugnavimus semper pro iustitia, pro pietate, pro innocentium salute. Haec fuerunt hactemus [nobis] pretia periculorum. Pugnavimus pro fide, quam quoque pacto conservemus tibi, si hanc Deo nostro non exhibemus? Iuravimus primum in sacramenta divina, iuravimus inde in sacramenta regia; nihil nobis de secundis credas necesse est, si prima perrumpimus. Christianos ad poenam per quos requiri iubes; iam tibi ex hoc alii requirendi non sunt: habes nos hic confitentes Deum Patrem, auctorem omnium, et filium eius Jesum Christum Dominum credimus. Videmus laborum periculorumque nostrorum socios, nobis quoque eorum sanguine adspersis, trucidari ferro, et [tamen] sanctissimorum commilitonum mortes et fratrum funera non flevimus non doluimus, sed potius laudavimus et gaudio prosecuti sumus, quia digni habiti essent pati pro Domino Deo eorum. [Et nunc] Non nos vel haec ultimae viae necessitas in rebellionem cogit, non nos adversum te, imperator, armavit ipsa saltem, quae fortissima est in periculis, desperatio. Tenemus ecce arma et non resistimus, quia mori quam occidere satis malumus, et innocentes interire quam noxii vivere praeoptamus. Si quid in nos ultra statueris, si quid adhuc iusseris, si quid admoveris, ignem, tormenta, ferrum subire parati sumus. Christianos nos fatemur, persequi Christianos non possumus."

(10) Cum haec talia Maximianus audisset obstinatosque in fide Christi cerneret animos virorum, desperans gloriosam eorum constantiam posse revocare una sententia interfici omnes decrevit, et rem confici circumfusis militum agminibus iubet. Qui cum missi ad beatissimam legionem venissent, stringunt in sanctos impium fervum, mori non recusantes vitae amore. Caedebantur itaque passim gladiis, non reclamantes saltem aut repugnantes, sed et depositis armis cervices persecutoribus praebentes et iugulum persecutoribus vel intectum corpus offerentes. [Non vel ipsa suorum multitudine, non armorum munitione elati sunt, ut ferro conarentur asserere iustitiae causam, sed hoc solum reminiscentes se illum confiteri, qui nec reclamando ad occisionem ductus est et tamquam agnus non aperuit os suum, ipsi quoque tamquam grex dominicus ovium laniari se tamquam ab inruentibus lupis passi sunt.]

[(11) fehlt]

(12) Victor autem martyr nec legionis eiusdem fuit nec miles, sed emeritae iam militiae veteranus. Hic cum iter agens subito incidisset in hos, qui passim epulabantur laeti martyrum spoliis, atque ab his ad convescendum invitatus prolatam ab exultantibus per ordinem causam cognoscens, detestatur convivas detestatusque convivium refugiebat. Requirentibusque, ne et ipse forsitan Christianus esset, Christianum se et semper futurum esse respondit ac statim ab irruentibus interfectus caeteris martyribus [in eodem loco] sicut morte [ita] etiam honore coniunctus est.

[(13─14) fehlen]

(15) [Operae pretium est etiam illud indicare,] Quid deinde circa Maximianum [trucem] tyrannum sit consecutum,brevi colligere placuit. Cum dispositis insidiis genero suo Constantino [tunc regnum tenenti] mortem moliretur, deprehenso dolo apud Massiliam captus est nec multo post strangulatus teterrimoque [hoc] supplicio affectus impiam vitam digna morte finivit.

(16) At vero beatissimorum [Acaunensium] martyrum corpora post multos passionis annos sancto Theodoro [eiusdem loci] episcopo revelantur et in eorum honorem basilica honeste componitur.

(20) Sed et per longum temporis tractum beati Innocentii martyris membra Rhodanus revelavit. Que non ideo a sinu terrae protulit ut in gurgitis sui procella demergeret, sed ut caeteris martyibus sepultura venerabiliter sociaretur.