Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

12d'+ Paris, BNF, lat. 3817, XIVe s., originaire du Languedoc; lectionnaire ─ f. 222v─224r
Incipit passio sanctorum martyrum Mauritii sociorumque eius, que est X Kal Oct

(1) Diocletianus, quondam Romane rei publice princeps, cum ad imperium [totius orbis] fuisset electus aliquasque provincias perturbari quorundam presumptione perspiceret, ad consorcium imperii vel laboris olim sibi commilitonem Herculium Maximianum Cesarem fecit eumque contra Amandum et Elianum, qui in Bagaudarum locum presumptione servili arma commemorant, ad Gallias destinavit. Cui ad supplementum exercitus legionem Thebeam ex orientalibus militibus ire precepit. (PE 3,1:) Erat enim eodem tempore in exercitu legio militum, qui Thebei appellabantur. Que legio sex milia sexcentos sexaginta sex viros validos animis et instructos armis antiquorum Romanorum habebat exemplo. Hi igitur milites Christiane religionis ritum orientali tradicione susceperant ab Iherosolimitane urbis epo nomine Zebda fideique sacre virtutem armis omnibus preponebant. Ad urbem quippe Romanam itinere attingentes eandem Christianitatis fidem, quam acceperant, apud beatum Marcellinum, predicte Romane urbis pontificem, confirmant, ut ante gladio interirent quam sacram Christi fidem, quam acceperant, violarent. Recepti igitur a Diacleciano Cesare iubentur, ut post Maximianum collegam itinere, quo ceperant, Gallias tenderent.

(2) [Maximianus Cesar, usu quidem militie bellis aptus sed ydolorum praecipuus cultor, ferus animo, avaritia anxius, opere crudelis, libidini deditus ceterisque vitiis obsessus potestatem imperialem nimia crudelitate polluerat. In Galliam properans ad Alpium Pinni[n]arum aditum venit. Transmeantibus iter Alpium post arduam et horridam viam subito equalis loco campestris occurrit grata planicies. Quo in loco opidum factum est, quod Octodorus nomen accepit, circa quod aut irrigua fluminibus prata et agrorum fertilis cultura protenditur, praecipue deinde Rodani fluminis cursus valide (offertur, qui mole sua leniter fluens nando meat et totam regionem grata proprii alvei amenitate commendat)] Transcensis igitur Alpibus Maximianus Cesar Octodorum venit ibique sacrificaturus idolis suis convenire exercitum iussit atroci proposita iussione ut per aras demonibus consecratas iurarent coequalibus sibi animis contra Bagaudarum turmas esse pugnandum, christianos vero velut inimicos dis suis ab omnibus persequendos. Quod cum primum pervenit ad noticiam Thebaide legionis preteriens Octodorense oppidum ad locum, cui Agaunum nomen est, celebriter properavit, ut octo milium spacio ab Octodoro separata necessitatem committendi sacrilegium preteriret. [Agaunum accole interpretacione Gallici sermonis saxum dicunt]. Quo in loco ita vastis rupibus Rodani fluminis cursus artatur, ut commeandi facultate subtracta constractis pontibus viam fieri itineris necessitas imperaret. Undique tamen imminentibus saxis parvus quidem sed amenus et irriguus fontibus campus includitur, ubi fessi milites legionis Thebee post laborem tanti itineris fessi resederant. O quanta reverentia excolendus est sacer ille locus, in quo tot pro Christo martyrum milia ferro cesa puniuntur!

(3) Maximianus itaque Cesar, dum ad sacramenta superius memorata cunctos in exercitu suo adesse cogeret, agnovit pretergressam, ut diximus, legionem. Et subito iracundie furore conplectus satellites mittit, ut legionem ad sacramentorum suorum sacrilegia revocarent. Erat vero in eadem legione primiceris Mauricius et signifer Exsuperius et Candidus sanator, qui ita commilitonibus suis preherant, ut amore pocius equalitatis quam terrore militari obedirent et obedienda praeciperent, viri in rebus becillis strenui et virtute nobiles, sed fide in deo nobiliores. Erga imperatorem fortitudine, erga Christum fortitudine pariter et devocione certabant. Evangelici precepti sub armis custodes reddebant que dei erant deo, et que Cesaris Cesari restituebant. Requirunt itaque quit Maximianus [Caesar] ira dictante mandasset. Dictum [ab] est eis, quod Caesar iuberet, milites omnes immolare hostias, libare sacrificia et sacramenta fanatici ordinis attractare, iubere Cesarem, ut legio festinanter revertentur et ad commilitonum se preparare exemplum. Tunc hi qui praerant legioni miti affectu dederunt responsum, ob hoc transgredi [se] Octodorum, quia iam fama ad eos sacrificiorum ordine pervenisset, fas sibi visum esse, non demonum aris Christiani contaminari viderentur, [esse sibi in animo] deum vivum [se] colere, et traditam orientali more religionem usque ad finem vite perhenniter custodire, ad bellum preparatam legionis esse virtutem, ad committanda vero sacrilegia, sicut Cesar praecepit, Octodorum non redire.

(4) Reversi itaque satellites nuntiant obstinatos esse animos legionis nec velle preceptis imperatoris obedire. Tunc Maximianus Cesar iracundie succensus nimietate ad hanc vocem subito [furore] prosiliuit dicens: "Ergo militones mei imperatoria precepta et sacrorum meorum ordinem spernunt! Statuenda esse vindicta publica etiam si tantum maiestatem regiam contempnere voluissent; iungitur et despectui meo celestis iniuria et mecum pariter religio Romana contemnitur. Senciat contumax miles me non solum mihi sed etiam diis meis dare posse vindictam; iam [nunc] fidelissimorum meorum turba festinet, decimum quemque funesta sors morti prebeat, discant equali nece quos ordo promiserit moriendi, qualiter Maximianus vel sibi vel diis suis hac si veritate dederit ultionem !"

(5) Post hanc vocem apparitoris iussio infausta discurrit, ad legionem sanctam [ve]lociter properatur, crudelia precepta reserantur. Traduntur neci quos ordo repperit numerandi, leti percussoribus cervices prebent solaque inter eos erat de gloriose mortis acceleratione contentio. Perfecto itaque scelere ut Octodoctorum legio redeat iubetur. Tunc Mauricus primicerius paululum a satellitibus regiis segregatus convocat legionem et hac oracione sanctiores alloquitur: "Gratulor virtuti vestre, commilitones optimi, quod amore regionis nullam vobis Caesaris preceptum attulit formidinem; gaudentibus quodam modo animis tradi ad necem gloriosam commilitones vestros vidistis, quibus timui ne quisquam, quod armatis facile est specie defensionis, beatissimis funeribus manus obviam afferre temptaret! Iam michi [ad huius rei] interdictum Christi nostri parabatur exemplum, qui ademptum vagina apostoli gladium proprie vocis iussione recondidit, docens maiorem armis omnibus Christiane confidentie esse virtutem. Hic deus noster Iesus Christus plane mentes vestras manusque prohibuit, ne quisquam divini operis mortalibus dextris obstitisset. Quin immo cepti operis fidem perhenni religione complerent! Actenus exempla sacra inserta codicibus legebamus; iam nunc per nosmet ipsos quos sequi deberemus aspeximus. Ecce vallatus sum commilitonum meorum corporibus, quos de latere meo funestus satelles abstraxit, aspersus sum cruore sanctorum et sanguinis reliquias vestibus meis porto et dubito eorum sequi necem, quorum gratulans ammiror exemplum? Non magnopere curandum est, (43r) quid imperator iubeat, qui sorte michi mortalitatis equalis est. Si habere aliquid virium imperatoria precepta potuissent, circa beatissimorum trium puerorum corpora regis Persarum valuissent incendium nec contemnere ora leonum lacu clausus et evadere potuisset propheta. Sacramenta olim dedisse nos memini quod contemptus lucis illius et desperacione vite defensare rem publicam deberemus; iam tunc promisi mei corporis vilitatem et spopondi hanc imperatoribus fidem nec tamen michi ullus regna tunc celestia promittebat. Quid Christo spondente est faciendum, si hoc potuimus militie devocione promittere? Quin immo, fortissimi commilitones, olim devotas animas subdamus preciosissime passioni, sit nobis virilis animus, fides inviolata permaneat! Iam cerno ante tribunal Christi stantes eos quos neci paulo ante satelles regius deputavit; illa vero gloria est, que eternitatem beatam vite huius brevitate mercatur. Equali omnes animo, una voce responsum satellitibus demus, id nuncia: "Milites quidem, Cesar, tui sumus et ad defensione rei publice Romana arma suscepimus nec unquam aut desertores bellorum aut proditores fuimus milicie aut ignavie vel formidinis meruimus subire flagitium. Tuis etiam obtemperaremus preceptis nisi instituti legibus christianis demonum cultus et aras semper pollutas sanguine vitaremus. Comperimus percepisse te, [ut] aut sacrilegiis pollui Christianos aut denis interfectis nos velle terreri. Non inquiras longius latitantes, nos omnes Christianos esse cognosce; habebis potestati tue subdita omnium corpora, auctorem vero suum respicientes Christum animas non tenebis." Hec [sicut] vir sanctus dixerat, legionis probatur assensio et Cesari per satellites nunciatur.

(6) Presenti precepit iussione, ut iterum decimum renovate crudelitatis ordo consumeret. Post hanc vocem ad legionem velociter properatur, crudelia precepta peraguntur, reliqui vero ut Octodorum redeant iubetur. Tunc Exuperius, quem ante principem vel campidoctorem [superius] memoravi, correptis legionis sue signis ac circumstantes oracione confirmat: "Tenere me, commilitones optimi, secularium quidem bellorum signa perspicitis, sed non ad hec arma provoco, nec ad bella animos vestros virtutemque cohortor; aliud nobis genus eligendum est proeliorum, non per hos gladios potestis ad regna celestia properare. Robur nobis [opus] est animorum; et invincta defensio, fidem quam deo promisimus, in ultimis custodire. Iam de commilitonum nostrorum gloria, qui sub divino certaverunt obtutu, -superest ut victori deo gratias agamus -

[Reliquae paginae nobis desunt.]