Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

9A London, B.L., 11880, IXe s. (v. 830), Scriptorium de St. Emmeram à Regensburg, O.S.B.; passionnaire ─ f. 95v─100
Passio sancti Mauricii et sociorum eius.

(1) Passionem sanctorum Thebeorum martyrum, qui sub Maximiano imperatore Acauno passi sunt, stilo pro honore gestorum explicamus, ea utique fide, qua ad nos martyrii ordo pervenit. Nam per succedentium relationem rei gestae memoriam (-iam m.sec. s.rasuram) nondum interrepit oblivio. Et si pro martyribus singulis locis, qui eos possident, vel singulae urbes insignes habentur, nec inmerito, quia pro deo summo pretiosas [sancti] animas refundunt, quanta excolendus est reverentia hic sacer locus, in quo tot pro Christo martyrum milia ferro cesa referuntur! Nunc ipsam iam beatissimae passionis causam loquamur.

(2) Sub Maximiano, qui Romanae rei publice cum Diocletiano collega imperium tenuit, per diversas fere provincias laniati aut interfecti sunt martyrum populi. Idem namque Maximianus, sicut avaritia libidine crudelitate ceterisque vitiis obsessus furebat (fuerat m.pr.), ita etiam execrandis gentilium ritibus deditus [et] erga deum caeli profanus, impietatem suam ad extinguendum Christianitatis nomen armaverat. Si qui tunc di veri cultum profiteri audebant, sparsis usquequaque militum turmis vel ad supplicia vel ad necem rapiebantur, ac velut vacatione barbaris data prorsus in religionem arma commoverat.

(3) Erat in eodem tempore in exercitu militum legio, qui Thebei appellabantur. Legio autem vocabatur, quae tunc VI milia (ml) dc sexingentos sexaginta (in marg.) viros in armis habebat. Hi in auxilium ab orientis partibus Maximiano acciti venerant, viri in rebus bellicis strenui (-nnui a.c.?) et virtute nobiles, sed fide nobiliores. Erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione certabant. Evvangelici praecepti etiam sub armis non inmemores reddebant quae dei erant deo, et quae Caesaris Cesari restituebant.

(4) Itaque cum [et] hi sicut et ceteri militum ad pertrahendam Christianorum multitudinem destinarentur, soli crudelitatis ministerium detrectare ausi sunt; [atque] huius[modi] itaque praeceptis se obtenperaturos negant. Maximianus non longe aberat, nam se circa Octodorum fessus itinere tenebat. Ubi cum ei per nuntios esset delatum legionem hanc adversus regia mandata rebellem in his angustiis substitisse (-stet- m.pr.?), in furorem instinctu indignationis exarsit.

(5) Sed prius mihi quam reliqua commemorem, situs loci istius relationi videtur inserendus. Locus hic LX (sexaginta s.l.) ferme milibus a Genavensi urbe abest, XIIII (quattuordecim in marg.) [vero] milibus distat a capite Limani lacus, quo influit Hrodanus. Locus iste iam inter Alpina iuga in valle situs est, ad quem pergentibus difficili transitu asperum atque arduum iter panditur. Infestus namque Hrodanus saxosi montis radicibus vix pervium viantibus aggerem reliquit. Evictis transmissisque angustiarum faucibus subito nec exiguus inter montium rupes campus aperitur. In hoc legio sancta consederat.

(6) Igitur, sicut supra dictum est, cognito Maximianus Thebeorum responso praecipiti ira fervidus ob neglecta imperia decimum quemque ex eadem legione gladio perire iubet, quo facilius ceteri regiis praeceptis metu territi cederent; redintegratisque mandatis (e- m.s.?) dicit ut reliqui in persecutionem Christianorum cogantur. Ubi vero ad Thebeos denuntiatio ista pervenerat iterata cognitumque est ab eis iniungi sibi rursum executiones profanas, vociferatio passim ac tumultus in castris exoritur adfirmantium numquam se [ulli] in haec tam sacrilega ministeria cessuros, idolorum [se] profana semper detestaturos, [Christianis se imbutos] sacris et divinę religionis cultu institutos unum se aeternitatis deum colere, extrema experiri satius esse quam adversus Christianam fidem venire.

(7) His deinde conpertis Maximianus omni belua crudelior rursus ad ingenii [sui] sevitiam redit atque imperat ut iterum decimus eorum morti detur; ceteri nihilominus ad haec quae spernerent conpellerentur. Quibus iussis denuo in castra perlatis segregatus atque percussus est qui decimus sorte obvenerat; reliqua vero se militum multitudo mutuo sermone instigabat, ut in tam praeclaro opere persisteret.

(8) Incitamentum tamen maximum fidei in illo tempore penes sanctum Mauricium fuit primicerium [tunc], sicut traditur, religionis eius, qui cum Exuberio (corr.ex -um ?), ut in exercitu appellant, campidoctorem, et Candido senatore militum accedebat exortando singulos et monendo. Fidelium conmilitonum et iam martyrum exempla ingerens pro sacramento Christi, pro divinis legibus, si ita necessitas ferret, omnibus et moriendo suadebat, sequendosque ammonebat socios illos et contubernales suos, qui iam in caelo praecesserant. Flagrabat enim iam tunc in beatissimis viris martyrii gloriosus ardor.

(9) His itaque primoribus suis atque auctoribus animati Maximiano insania adhuc estuanti mandata remittunt sicut pia ita et fortia, quae feruntur fuisse in hoc modo: "Milites sumus imperii(impr m.pr.?) tui, sed tamen servi, quod libere confitemur, dei. Tibi militiam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accepimus, ab illo vitae exordium sumpsimus. Sequi in hoc imprm (imperatorem in marg.) non possumus, ut auctorem negemus deum, utique auctorem nostrum dominum, auctorem, velis nolis, tuum. Si non in tam funesta conpellimur, ut hunc offendamus, tibi, ut fecimus actenus, adhuc parebimus; sin aliter, illi potius parebimus quam tibi. Offerimus nostras in quemlibet hostem manus, quas sanguine innocentium cruentare nefas ducimus. Dexterae istae pugnare adversus impios atque inimicos sciunt, laniare pios et cives nesciunt. Meminimus vobis pro civibus potius quam adversus eos arma sumpsisse. Pugnavimus semper pro iustitia, pro pietate, [pro] innocentiumque salute. Haec fuerunt nobis actenus pretia periculorum. Pugnavimus pro fide, quam quo pacto conservabimus tibi, si hanc deo nostro non exhibemus? Iuravimus primum in sacramento divino, [iuravimus] deinde in sacramento regio; nihil nobis de secundis credas necesse est, si prima perrumpimus. Christianos ad poenam per nos requiri iubes; iam tibi [ex hoc] alii [non] sunt requirendi: habes hic nos confitentes deum patrem, omnium auctorem, et Jesum Christum filium eius deum credimus. Vidimus laborum periculorumque nostrorum socios (sociis a.c.), nobis quoque eorum sanguine aspersis, trucidare ferro, et tamen sanctissimorum conmilitonum mortes et fratrum funera non flevimus nec doluimus, sed potius laudavimus et gaudio prosecuti sumus, quia digni habiti essent pati pro domino deo eorum. Et nunc non nos vel haec ultimae vitae necessitas in rebellione coegit, non nos, imperator, adversum te armavit ipsa saltim, quae fortissima est in periculis, desperatio. Tenemus ecce arma et non resistimus, quia mori magis quam occidere [satis] maluimus, et innocentes interire quam noxii vivere praeoptamus. Si quid in nos ultra statueris, si quid adhuc iusseris, si quid admoveris, ignes, tormenta, ferrum subire parati sumus. Christianos nos fatemur, Christianos persequi non possumus."

(10) Cum haec talia Maximianus audisset obstinatosque in fide Christi cerneret animos virorum, sperans gloriosam eorum constantiam posse revocari (-re a.c.) una sententia omnes iubet occidi, et rem confici circumfusis militum agminibus praecepit. Qui cum missi ad beatissimam legionem venissent, stringunt in sanctos impium ferrum, mori non recusantes amore vitae. Cedebantur itaque passim gladiis, non reclamantes saltim aut repugnantes, sed depositis armis cervices praebentes (in marg.adi.) persecutoribus et psallentes et iugulum percussoribus vel intectum corpus offerentes. Non vel ipsa suorum multitudine, non armorum munitione elati sunt, ut ferro conarentur adserere iustitiae causam, sed hoc solum reminiscentes se illum confiteri, qui nec reclamando ad occisionem ductus est et tamquam agnus non aperuit os suum, ipsi quoque tamquam grex dominicus ovium laniari se tamquam ab inruentibus lupis passi sunt.

(11) Operta est terra istic procumbentibus in mortem corporibus piorum, fluxeruntque pretiosi sanguinis rivi. Quae umquam rabies absque bello tantam humanorum corporum stragem dedit, quae feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos iussit! Ne iusti punirentur multitudo non obtinuit, cum inultum esse soleat quod multitudo delinquit. [Hac] Igitur crudelitate inmanissimi tyranni confectus est ille sanctorum populus, qui contempsit rem praesentium ob spem futurorum. Sic interfecta est illa plane legio angelica, quae ut credimus cum illis angelorum legionibus iam conlaudat [semper] in caelis dominum deum Sabaoth.

(12) Victor autem martyr nec eiusdem legionis fuit neque miles, sed emeritae iam militiae veteranus. Hic cum iter agens subito incidisset in eos, qui passim epulabantur laeti martyrum spoliis, atque ab his ad vescendum invitatus cum prolatam ab exultantibus per ordinem causam cognovisset, detestatus convivas detestatusque convivium refugiebat. Requirentibusque, ne et ipse forsitan esset Christianus, Christianum se et semper futurum [esse] respondit ac statim ab inruentibus interfectus est ceterisque martyribus in hoc loco sicut morte ita etiam honore coniunctus est.

(13) Haec nobis tantum de numero [illo] martyrum nomina conperta sunt, id est [beatissimorum] Mauricii, Exuberii, Candidi atque Victoris; cetera vero nobis [quidem] incognita sed in libro vitę scribta sunt.

(14) Ex hac eadem legione fuisse dicuntur etiam illi martyres Ursus et Victor, quos Salodoro passos fama confirmat. Salodorum autem castrum est super Arolam flumen nec longe a Reno (Rheno a.c.) positum.

(15) Opere pretium est etiam illud indicare, qui (quid m.pr.) deinde Maximianum tyrannum trucem exitus consecutus sit. Cum dispositis insidiis genero (genere a.c.) suo Constantino tunc regnum tenenti mortem moliretur, deprehenso dolo illius apud Massiliam captus nec multo post strangulatus teterrimoque hoc supplicio affectus impiam vitam digna morte finivit.

(16) At vero beatissimorum [Acaunensium] martyrum corpora post multos passionis annos sancto Theodoro, huius loci episcopo, revelata traduntur. In quorum honorem cum extrueretur basilica, quae vastae nunc adiuncta rupi uno tantum latere adclinis iacet, quid tunc miraculi apparuerit nequaquam putavi tacendum.

(17) Accidit autem ut inter reliquos artifices, qui invitati convenisse ad hoc opus videbantur, cum quidam faber, quem adhuc gentilem esse constaret, adesset, hic cum die dominico, quo ceteri ad expectanda diei eius festa abscesserint, solus in fabrica substitisset, in illo secreto subito se [clara luce] manifestantibus sanctis hic idem faber rapitur atque ad poenam vel ad supplicia distenditur, et visibiliter turbam martyrum cernens, verberatus etiam increpatur, quod vel die dominico ęcclesiae solus deesset, vel illud fabricae opus sanctum suscipere gentilis auderet. Quod adeo misericorditer [a sanctis] factum consistit, ut faber ille consternatus et territus salutare sibi nomen dare poposcerit statimque Christianus effectus est.

(18) Neque illud in sanctorum miraculis pretermittam, quod inde perclarum atque omnibus notum est: Materfamilias quędam Quinti, egregii atque honorati viri, cum ita paralysi fuisset obstricta, ut etiam ei usus pedum negaretur, a viro suo ut istic per multum itineris spatium deferretur poposcit. Quo cum pervenisset, sanctorum martyrum basilicae famulantium per manus inlata pedibus ad diversorium rediit ac sanitati (-e m.pr.) de pręmortuis restituta membris [nunc] miraculum suum ipsa circumtulit.

(19) Haec duo tantum mira (-cula s.lin. m.sec.) passioni sanctorum inserenda credidi. Ceterum satis multa sunt, quae vel in purgatione daemonum vel [in] reliquis curationibus cottidie istic per sanctos suos domini virtus operatur.

(20) Neque enim hoc est omittendum, quod per longum temporis tractum beati Innocentii martyris membra Rhodanus relevavit (-lavit in marg.). Iugi enim eluvie vicinum in se cespitem vergens religiosa quadam soli pernicie ad sepulturam martyris famulatrix pervenit. Prolatas namque reliquias leniter lambens non ideo ex terrae sinu protulit ut in gurgitis sui procella demergeret, sed ob gloriosam devotionem intra ambitum basilicae ceteris martyribus sepulturae praeciperet sociari. Cuius translationem a sanctae recordationis Domitiano Genavensi et Grato Agustanae urbis vel Protasio, tum temporis huius loci episcopis caelebratam recolentes cottidiana devotione et laudibus frequentamus.

Per dominum nostrum Iesum Christum, qui cum coaeterno patre et Sancto Spiritu vivit et dominator deus (?) per omnia secula seculorum. Amen.

Explicit passio Thebeorum martyrum X Kal.Octobr.