Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

11/12a Marbod von Rennes, carmen 93 (Carmina medii aevi maximam partem inedita, ed. H. Hagen, Bern 1877, S. 152–160)

Lateinischer Text:

PASSIO SANCTI MAURICII ET SOCIORUM VERSIFICE COMPOSITA.

 

Dum cohibere parat Gallos, quos conglomerarat,

Ne variae gentes varias habeant quoque mentes,

Mutua iurando sibi foedera Disque litando

Consociare manus iubet agmina Maximianus.

5 Cetera turba litat nec foedera nec sacra vitat:

Hoc Thebaea putat legio scelus; ergo refutat.

Centum ter geminis vicibis duo milia trinis

Nec non ter deni quadrupliciterque noveni

Christi sacra colunt: ideo sacra Dis dare nolunt.

10 Hi simul Octodorum fugiunt, ubi tura Deorum

Altera pars adolet, iurans quod cedere nollet.

Mox specie gratum, quod circumeunt iuga, pratum

Quos fuga lassavit, scelerum profugos recreavit.

Contiguus Rodano locus est, cui nomen Agauno,

15 Qui requiem lassis tribuit monumentaque passis.

Audit ut, insolitum legionem ducere ritum,

Foederis edictum sperni castrumque relictum,

Idola ne colerent aliosve litare viderent,

Contemptum legis plangit vesania regis

20 Atque suum, quare molitur eos revocare,

Ore monens blando, sed et asper acerba minando:

"Quod mea decernit sententia, gens mea spernit

Atque Deos viles meus audet dicere miles.

Et Dis et domino reus est sub crimine bino.

25 Ultio compescat ne praevaricatio crescat!

Posse meum discant vel iussa sequi resipiscant!

Ad sacra cogantur vel, si renuunt, feriantur!

Huc reditum flectant, ne culpam vulnera plectant.

Praestat ad Octodorum regradi moresque priorum

30 Non aspernari, quam nescio quid venerari,

Pristina sectari, quam pro novitate necari."

Nuntius haec recitat, sed grex pius impia vitat:

Quod rex hortatur, contemnens, quodque minatur:

In caede fortis, vacuus formidine mortis,

35 Caelica terrenis praeponens gaudia poenis

[...] ut afflictus declinat vivere virtus

Praemia morte brevi meriturus perpetis aevi

[...] ille status ruat efficiat cruciatus

[...] fit talis: "Quid agat furor imperialis?

40 [...] ȋ murus non est aliqua ruiturus

[...] dent igitur, liquido nobis aperitur.

[...] daemonicus, quod Christo non sit amicus

Christum diligimus; quod spernit, amare nequimus.

[...] nefas remur, si templa Deum veneremur

45 [...] e sacrum fidei violare lavacrum.

[...] quidem fugimus, tamen ad tua iussa venimus

[...] Deo dantes nec, rex, tibi danda negantes.

[...] flecti scelus est, sed corpore plecti

[...] vobis opus est, quam passio nobis."

50 Nuntius ista refert: rex iram talibus effert:

"[...] mandatum legale sinam violatum,

[...] vindicta transire meos mea dicta

[...] ferent, ausis quod talibus haerent

[...] iussa dari, sacra non debere negari

55 [...] quit hortatus, compescat eos cruciatus.

Nec tamen est totum punire gregem mihi votum.

Quis velit hos temere pariterque viros abolere?

Sorte placet numeri vel perdere vel misereri.

Ite! reservatis aliis decimos perimatis,

60 Ut nece paucorum labet improbitas aliorum."

Est ubi mandatum sanctis regale relatum,

Sanctus Mauricius, qui ductor erat gregis huius,

Roborat ad mortem tali sermone cohortem:

"Quod Christum colimus nec iussa nefanda subimus,

65 Rex stimulis irae iubet agmina nostra perire.

Pellite, quaeso, metum: laeti decernite letum!

Nam nil terrenum necis esse potest alienum,

Quod vel morbus edit vel quoquo fine recedit.

Consequimur multum, si Caesar passus inultum

70 Vivere nos sineret? Mors stare diu prohiberet!

Quod modicum durat, quis non bene perdere curat?

Nam bene mactatur, qui caelica regna lucratur.

Hinc honor est partus, qui Christo devovet artus.

Si caro vilescit, flatus super astra nitescit.

75 Nescit enim funus, sed habet sine limite munus,

Quod nequit os fari, lux cernere, mens meditari.

Ergo piae turbae spes siderea fit in urbe

Victorique Deum scitote parere trophaeum.

Iam timor abscedat, ne gloria tanta recedat!

80 Iam lictor veniat: iam iam decimatio fiat!

Tela licet gerimus, rogo, ne referire velimus:

Sit manus imbellis, sit vox omnisque rebellis.

Corpora subsistant, gladiis non arma resistant.

Sanguine, non telis, debet superare fidelis.

85 Vincitur invictus, qui stat patienter ad ictus."

Constituere pati sermonibus his animati

Nec mora: mucronem stringit Furor in legionem,

Dans decimos poenae, parti parcendo novenae.

O quam crudelis pietas! o rixa fidelis!

90 Miles ut occidat, parcit: miserando trucidat.

At pius ut vivat, vitae se munere privat.

Hic studet ad flatum transferre luti cruciatum:

Iste labore luti flatus servire saluti.

Ille necem differt: hic se mucronibus infert.

95 Praevenit hic comitem, generat necis optio litem

Et dolet exsortem quisquis non sumere mortem.

Qui stat post nonum, putat ingens sumere donum.

Ter tribus expositis non est dilatio mitis.

Ille sed exultat, quem mox decimatio multat.

100 Si liceat fieri, decimus cupit omnis haberi.

Qui pereunt decimi, veniunt ad praemia primi.

Cum sex centenis geminisque novem duodenis

Quattuor occisis stat pars non territa visis.

Qua veluti tracta mortisque metu labefacta

105 Velle se servari plus quam socios imitari

Caesar opinatur: iubet, ut sua iussa sequatur

Sive reluctantur, rursus decimi perimantur.

Hic Exsuperius, legionis signifer huius,

Regia signa gerens, sed non ea praelia quaerens

110 Parti, quae restat, vires ad vulnera praestat,

Dum sic hortatur, ne supplicium timeatur:

"Quod non tormentis cedat constantia mentis,

Hactenus audistis: nunc cernere promeruistis,

Et comites vestri fieri meruere magistri.

115 A quorum meritis non degenerare velitis!

Sed retinete fidem, contingat ut exitus idem.

Neve resistatis, moneo, licet arma feratis.

Quis velit ulcisci potius, quam regna pacisci,

Quae sua sunt hominis solatio nescia finis?

120 Quo decoret, taceo, Deus agmina nostra trophaeo,

Quod praemium detur, quis honor, quae palma paretur,

Quae cruor iste parit, cum Mauricius memorarit;

Haec magis utendo discuntur, quam referendo:

Talibus utuntur, qui pro domino moriuntur.

125 Unde capessendum reor illud, non fugiendum,

Quod requiem donat morientibus hosque coronat.

Aspera nonne pati dubia sub sorte parati

Regi paremus plagasque necemque timemus?

Quis, cui spondetur, quod perpes gloria detur,

130 Si miser excusat, miser haec tormenta recusat,

Cum pro se stratos deus asserat esse beatos?

Nam se custodit, qui se pro te, Deus, odit

Atque metit laetus, qui spargit semina fletus."

Fulta piis verbis non paret turba superbis

135 Nec sacra dignantur: quapropter item decimantur.

Hanc vim tormenti duo sustinuere trecenti

Sorte in sex acta reliqua nec parte subacta.

Cuius propositum manet exemplum stabilitum.

Invitat princeps reliquos ad sacra deinceps:

140 Si contemnatur sua iussio, dura minatur.

Sed fidei pugiles reputando praemia, viles

Caesareasque minas et qualescumque ruinas

Corporis esse putant, quia poenis gaudia mutant.

Optant ergo sequi socios, et muneris aequi

145 Participes fieri cupiunt moriendo mereri;

Neve diu tardent, sine sorte mori simul ardent,

Martyrii primos decus ut coniungat et imos.

Caesar ut ad letum videt omnem tendere coetum,

A solito cultu nullo titubare tumultu,

150 Plusque per arma mori, quam cedere velle pavori,

Non numerare parat, quos frustra bis numerarat,

Sed paritas fidei toti quod inest aciei,

Vindicat in tota, numerique sorte remota

Condicione pari decernit mortificari.

155 Frena dans irae velut ad pugnam iubet ire

Ad comitum mortes fidas [...] cohortes.

Neu facinus dubitent, ne civica praelia vitent,

Praemia caedentis spolium iubet esse cadentis.

Mox Furor ad poenas sociorum laxat habenas

160 Pro spe mercedis contemnens crimina caedis.

Qui licet arma ferant, cum non evadere quaerant,

Nec tegitur parma quisquam nec dirigit arma,

Sed similis pecori patientia muta furori

Subiacet abiectis clipeis iugulisque retectis,

165 Nec gladiis debent modo vulnera, quae sibi praebent,

Ictibus aptando iugulum gladiumque premendo.

Prompta manus sceleri nullique volens misereri

Nec iuvenum florem, senii nec transit honorem.

Ista libens tolerat, qui caelica praemia sperat.

170 Insistensque lucro scit nulli parcere mucro.

Sic pia turba cadit, sed ovans ad sidera vadit.

Gaudeat haec sedes, tam sacras cernere caedes!

Gaudeat obductus tam sacro sanguine fluctus!

Caesaris impietas nescit sibi ponere metas:

175 Corpora caesorum spectat fluviosque cruorum,

Utque frequenter idem videat, remoratur ibidem

Hac specie gaudens et in his epularier ardens.

Sic epulis eadem mixtam stupet area cladem.

Pars etenim vivit, pars altera vivere sivit:

180 Hanc gladiis stravit cibus, hanc opulens satiavit,

Nitigenam rorem bibit haec, vomit illa cruorem.

Nomine Victorem via detulit huc seniorem.

Utraque miranti, comedentibus appropianti

Iusto non vescas exercitus obtulit escas

185 Victori, canos eius veneratus et annos;

Quaerens, cur comedit nec ab hoc horrore recedit,

Cur etiam plaudit, cuiusdam vocibus audit:

"Sacrilegam gentem, quae nescio, sacra colentem

Nostraque spernentem nec regia iussa sequentem

190 Ecce vides stratam, nostris gladiis laceratam."

Victor ad haec plangit vehemensque senem dolor angit

Et detestatur convivia sicque profatur:

"Heu, cur tardavi? Cur non iter acceleravi?

Ut pariter metas meruisset debilis aetas!

195 Nam licet exclusus senio sit militis usus,

Corpus et effetum sit viribus atque vietum,

Quid me tantorum comitem vetat esse virorum?

Ut fuga sacrorum, contemptus daemoniorum,

Servitium Christi turbae me iungeret isti,

200 Ut similis poenae fierem comes atque coronae!

Opto quidem poenam requiem meriturus amoenam,

Cum modo flens plaudet, cum flebit, qui modo gaudet!

Impie, quid clangis super huius caede phalangis?

Hi bene prostrati iam sunt super astra locati,

205 His deus arridet, diademate quisque renidet.

Vos male gaudetis, quia tandem suscipietis

Nequitiae fructum: tenebras, incendia, luctum!

Nam pius indultor, iustusque tamen Deus ultor,

Quae sua sunt, munit, quae sunt hostilia, punit.

210 Cuius amor faciat, vestro quoque munere fiat,

Ne mora longa bonis me destituat legionis!

Pone sequi detur, mihi cum simul ire negetur,

Atque fide similem faciat par poena sodalem!"

Talia dum fatur, dum plura loqui meditatur,

215 Truncat eum lictor: sic scandit sidera Victor,

Atque gregem reperit, cuius collegia quaerit,

Munere laetari, cui nil valet aequiperari.

Et quod idem fassus fuit aequo vulnere passus,

Praemia fert eadem, palma decoratur eadem.